- AMPLEXU
- AMPLEXUdimitti et recipi caros, moris Romani fuit, adeo ut iam mortuis idem praestiterint. Stat. Lacrimis Etrusci; l. 3. Sylv. 3. v. 17.------ ------ tenet ecce senilesLeniter implicitos vultus, sanctamque parentisCanitiem spargit lacrimis, animaque supremumFrigus amat.Idem ibid. v. 176.------ ------ quantis lassantem brachia vidiPlanctibus, et prono fusum super oscula vulucVix famuli comite sque tenent, etc.Graecis in usu quoque, apud quos religionis instar fuit. Hine de Apolline et Coronide, apud Ovid. Amplexum cadaveris velut inter necessaria ponentem, l. 2. Met. Fab. 9.Ut tamen ingratos in pectora fudit odores,Et dedit amplexus, iniustaque iusta peregit.Et de Iasone, in funere Cyzici, Val Flacc l. 3. v. 309.Fas tamen est conferre genas, fas iungere tecumPectora, et exsangues miscere amplexibus artus.Bion inprimis, in suavissimo illo Adonidis Epitaphio,Ω῾ς δ᾿ ἴδε φοίνιον αἷμα μαραινομένῳ περὶ μηρῷ, Παχέας ἀμπετάσαϚα κινύρετο: Μεῖνον Α῎δωνι, Δύςποτμε μεῖνον Α῎δωνι, πανύςτατον ὥς σεκιχείω, Ω῞ς τε περιπτύξω, καὶ χείλεα χείλεϚι μίξω. Α῎χρις ἀπὶ ψυχᾶς ἐς ἐμον` ςτόμα κ᾿ εἰς ἐμον` ἧκαρ Πνεῦμα τεον` ρ´ἐυσῃ, τὸ δέ σευ γλυκὺ φίλτρον ἀμέλξω etc.De vivorum complexu nota omnia; singularia tamen notavit ad Apuleium Barthius, quem vide quoque Animadversion. ad Statium Tom. II. p. 883. et Tom. III. p. 357. Addo saltem Amplexus Praesidum, apud Romanos magni olim habitos, non erga provinciales solum, sed et erga exteros Reges. De provincialibus insignis locus est apud Spartian. in Severo c. 2. Quum cum quidam municipum suorum Leptianus, praecedentibus fascibus, ut antiquum contubernalem, ipse plebeius, amplexus esset, sustibus cum sub elogio Praeconis, occidit, Legatum Populi romani homo plebeius temere amplecti noli. De exteris etiam Regibus, apud Tacitum l. 15. Annal. c. 31. ubi pro tiridate, magni Regis fratre, Rege ipso anxie pactos esse Parthos, ne amplexu provincias obtinentium arceretur legimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.